monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 7 > 51 > sectio 11 > sectio 58 > sectio 551 > sectio 42 > 54 > bnf9389.143 > sectio 2 > sectio 14 > sectio 675 > 2 > 25 > 4 > sectio 401 > sectio 63 > sectio 44 > sectio 382 > csg458.173 > sectio 130 > sluMscr.Dresd.A.145.b.170 > sectio 102 > sectio 484 > 40
Beda, De Temporum Ratione, XXXIX. De mensura crementi et bissextilis. <<<     >>> XLI. Quod et luna quadrantem habeat.

Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, CAPUT XL. Quare sexto Calendas martias intercaletur.

1 Ob hoc autem bissexti diem in mense Februario placuit intercal re Romanis, quia hic brevior caeteris et extremus anni mensis erat. Verum ideo nondum expleto eo, quemadmodum Aegyptii et Graeci decurso totius anni sui curriculo facere volebant, ne omnino discissa lege sua veteri, initium Martii mensis a Februarii fine seiungerent.
2 Ideo non ante sextum Calendarum Martiarum diem, quia Deum Terminum colentes, Terminalia sacra, quae vicesimo tertio mensis eiusdem die semel instituerant, in alium diem mutare prorsus non audebant, sed iis rite celebratis, sic tandem necessarios aliquandiu perplures, crescente autem per aetates saeculi peritia, unum quadrantis interponebant diem. Heu miseri desipientes! qui nescientes eum cuius regni non erit finis, qui dixit: Ego sum principium, [C, qui.] quod et loquor vobis, terminum divino cultu honorandum, et ei sacra ac sacrificia credebant agenda.
3 Sed multo miserius dementes qui habentes promissionem regni coelestis, his potius quae termino sunt obnoxia adhaerere petituri quam ad aeterna volunt properare, sine fine victuri.
Beda Venerabilis HOME

bav1448.152 bav1449.175 bmv343.252 bnf1615.119 bnf2389.110 bnf7296.50 bnf13013.112 csg248.155 csg250.278 csg251.101

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik